- CHEMIA
- CHEMIASuidae Χήμεια, aliis Veterum Χημεία et Χημευτικὴ, infirmae Graeciae Auctoribus Α᾿ρχημία, Firmico Scientia Chimiae, l. 3. c. 15. in Lexico huius Artis ἱερὰ καὶ θεία τέχνη, sacra et divina Ars, est quam hodie Chymiam vocant et Alchymiam, quasi ἀπὸ τῶ χυμῶν, i. e. a sucis; cum potius sit ἀπὸ τῆς χήμης, quô nomine fornaculam, sive caminum, in quo aurum et argentum fundebatur, appellârunt Graeci, quasi χάσκουσαν, quod ore hianti ac patulô esser. Illam enim τὴν χρυσοῦ ποίησιν, aurt effectionem, item τὴν τȏυ αργύρου καὶ χρυσοῦ κατασκευην`, argenti atque auri praeparationem, vulgo definiunt atque interpretantur: Aegyptiis olim maxime frequentatam, ad quos inventionem flatoriae huius technae referunt Zosimus, Stephanus, Cleopatra et alii Graeci Alchemistae. Unde libros illius arcana continentes, in Aegypto, anxie conquiri comburique curâsse Diocletianum, ne opibus suis elati Aegyptii contra Romavos in surgerent, narrat apud Suidam vetus Auctor: Quasi vero Aegyptit ex arte hac magnas divitias comparare soliti essent et copias inde conducere, Romanis formidabiles. Nugae dare pondus idoneae camini fumo, quem inopia et frigus excalfaciunt, Salmas. ad Solin. p. 1097. Sunt tamen, qui originem Attis alias arcessentes eam a Chamo; Noachi filio, dictam velint: quos non pudet proferre Mosis Prophetae Chymicam Syntaxin, et Mariae sororis librum Alchemisticum; ut raceam Hermetis Trismegisti Tabulam smaragdinam et eiusdem Chemicos tractatus septem, Opusque de corporibus transmutandis, et Osthanis et Democriti et Ori Chemica et Iasonis Vellus aureum, de quibus videre est apud Suidam praefatum voce Deras, vide quoque infra ubi de Olybii lucerna: aliis ulterius quoque ad Tubal cainum, et Angelos, qui in terram descendentes mulieres primi Mundi hanc Artem docuerint, ascendentibus. Sed certum est novum id inventum esse, Iulio Firmico demum, qui Constantino Imperatori σύχρονος erat, primo memoratum, cum Lunam scribit in nono ab Horoscopoloco, in nocturna genitura, hominem ad Alchemiae scientiam propensum reddere. Quod enim de Democrito Abderita habetur in Chron. Eusebir, eiusque in Aegypto Sacrorum praesidatu, ac artis huius, ab Ostane acceptae, exercitio, merito Scaligero suspectum est, tamquam a Panodoro Monacho in Eusebii textum intrusum, etc. Vide Auctorem Anonymum Sinae et Europae, c. 30.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.